Utente:Daimona Eaytoy/Citazioni

Da Wikipedia, l'enciclopedia libera.
Vai alla navigazione Vai alla ricerca

«Est ubi gloria nunc Babylonia? Nunc ubi dirus
Nabugodonosor, et Darii vigor, illeque Cyrus?
Qualiter orbita viribus incita praeterierunt,
Fama relinquitur, illaque fugitur, hi putruerunt.
Nunc ubi curia, pompaque Julia? Caesar obisti!
Te truculentior, orbe potentior ipse fuisti.
Orbis ut extera sanguine, sidera laude subires,
Mota furentia sunt tibi brachia, proelia, vires.
Cum genero sene brachia non bene conseruisti,
Nec socer illius aut socius pius esse tulisti.
Qui cinis es modo, tantus eras homo, quantus et orbis.
Vi tibi subditus extitit ambitus urbis et orbis.
Ecce resolveris area pulveris, urna favillae;
Caesar et nudus es et prope nullus es. O ferus ille!
Nunc ubi Marius atque Fabricius, inscius auri?
Mors ubi nobilis et memorabilis actio Pauli?
Diva philippica vox ubi coelica nunc Ciceronis?
Pax ubi civibus atque rebellibus ira Catonis?
Nunc ubi Regulus? Aut ubi Romulus, aut ubi Remus?
Stat rosa pristina nomine, nomina nuda tenemus.
»